RUPERTUS

RUPERTUS
I.
RUPERTUS
Abbas Tuitiensis, scientiâ et pietate celebris, Obiit A. C. 1135. scripsit libros 42. de Trinitate, Commentarios, tractatus Theologicos, et aliquot Sanctorum vitas. quae omnia duob. voluminibus prodierunt, Coloniae, Lovanii et Parisiis, A. C. 1638. Voss. l. 2. de Hist. Lat. c. 49. Val. Andreas, in Biblioth. Belg. Trithem. et Bellarm. de Scr. Eccles. Molanus, Hugo, Menardus, etc. Item e Russia, Franciscanus, floruit saeculô 13. scripsit in Magistrum Sentiarum, etc. Item, Monachus S. Remigii Remensis, condidit historiam bellorum a Christianis, contra Saracenos gestorum libb. 10.
II.
RUPERTUS
Dux Lignicensis fil. Wenceslai, ex coniuge Teschinensi, Patri A. C. 1364. exstincto, successit: Frater Wenceslai Episcopi Lebusiensis et Vratislaviensis, cui, ab Vratislaviensibus alium Episcopum sumi desiderans, infestus fuit Wenceslaus Imperator. Cum itaque ei a fratre Ruperto aliquot dolia Suidniciae cerevisiae donô mitterentur, Senatus urbanus, Regi addictior, vehicularium praetextu privilegiorum civitatis stitit, Episcopumue Canonici excommunicârunt. Unde motus, in quibus Ecclesiasticorum, qui eiecti ac spoliati, aegreque reconciliati, deterior fuit conditio. Obiit Rupertus A. C. 1406. successore fratre praefatô, qui Imperatori Wenceslao Ducatum Goldbergensem vendidisse dicitur. etc. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syllage Genealogico-Historicâ, ut et Theatrô Nobilit. Eur.
III.
RUPERTUS
cognomine Virtuosus, fil. Philippi Electoris, ductâ Elisabethâ, filiâ unicâ Georgii cognomine Divitis, Bavariae Ducis, a socero omnium eius bonorum ac ditionum hares Testammentô scriptus est, cui exsecutores destinati Uladislaus Bohemiae Rex Ludovicus Gallus et alii magni Principes. Quod cum probaret Pontifex, probare vero nollet Imperator, ut in fraudem agnati Bavari Alberti cognomine Sapientis, contra leges Imperii, factum, duae primo trientes ditionum Georgii, nomine tum dotis, tum etiam praetensionum, quas ab antiquo adversus Bavaros habebant Palatini, ut res sine bello posset persici, Ruperto oblatae sunt: sed cum fiduciâ Bohemorum et Regis Galliae, qui stimulâsse dicitur, conditiones is recusâsset, a Maximiliano I. Imperatore ipse et mex Pater A. C. 1504. proscripti sunt. Inde omnibus in Palatinos irruentibus, acrique praeliô ad Ratisbonam Rupertô, qui strenue dimicaverat, victô, Wirtenbergensis Dux Winsbergam, Maulbronnam, alia: Norimbergenses Altorfium, Heresburgum, Lauffenam: Bavarus Ingolstadium, rapuerunt; alibi quoque carpentibus ditiones Bipontinô, Hassiae Landgraviô, Comitibus Leiningensibus. Caesar insuper, quae ab Imperio oppignorata erant Palatinis, sine caede recuperavit, et Advocatiam provinciae Alsatiae suae adscripsit genti. Dum interea solus ex vicinis Christophorus Marchio Badensis non tantum nihil adversus Rupertum movit, sed omni potius ope eius cum Caesare reconciliationem quaesivit, excelsi animi elogiô ad omnem posteritatem dignissimus. Sic, qui sub Philippo viris, opibus, literis mire florebat Palatinatus, mox bellô hôc Bavaritô omnigenae calamitatis theatrum factus est. Tandem, in gratiam receptus Pater, et Ruperti filiis pars aliqua avitae hereditatis, inter Nabum et Danubium, qui Neoburgensis Principatus, aliis Palatinatus iunior dicitur, est concessa. Fassus autem dicitur Imperator A. C. 1518. Palatinis iniuriam se fecisse, et pollicitus restitutionem, vectigal aureum appellatum illis attribuit. Descripsit bellum carmine Richardus Bartholinus libris 12. quos Commentariis Spigelius illustravit: ipsô autem adhuc durante, Rupertus seu maerore, seu venenô, vitam finiit. Pater Ottonis Henrici, post Fridericum II. Electoris, cognomine Magnanimi, et Philippi cognomine Bellicosi, Viennae contra Solimannum Turcarum Imperatorem defensione incliti: quô utrôque sine prole defunctô, defecit Ludovici I. cognomine Barbati linea, et in Simmerensem, quae hodieque superest, lineam Electoralis dignitas transiit.
IV.
RUPERTUS
fil. Friderici V. Electoris, Bohemiae Regis electi, post fratres Fridericum Henricum, et Carolum Ludovicum ultimum Electorem, Patre Rege (quod ipsi primum contigit) natus, in Belgio educatus est. Captus in Westphalia A. C. 1638. ad Caesarem Viennam est deductus: inde liber A. C. 1642. cum fratre Mauritio, auxiliô Carolo I. M. Britanniae Regi avunculo venit, et ad Kingston Parlamentariorum cornu sinistrum in fugam coniecit: sequente annô Bristolium deditione cepit, sed A. C. 1644. ad Eboracum a Cromvellio victus est, cum alterum Fairtaxii cornu pene esset deletum. Hinc cum fratre et Rege Oxonii obsessus, hôc ad Scotos profugô, in manus hostium venit, atque cum fratre regnô excedere iussus est. mari itaque Parlamentariis infestus, cum isti classem contra ipsum instruerent, A. C. 1650. magnas secum opes in Lusitaniam detulit, ob quod Angli Olyssiponem aggressuri ferebantur. Demum trienniô fere in Oceano actô, cum 4. navibus in Gallia Namnetas appulit, inde in Germaniam ad Fratrem profectus. Auspiciis postea Caesaris expeditionem in Pomeraniam suscepit A. C. 1660. inde post Angliae Regem restitutum ad eundem reversus. A quo tempore, bellô geminô contra Belgas, semel atque iterum regiae classi praefectus, magna cum fortitudinis laude egregias res gessit, hodieque aulae praecipuum decus etc. EX FAMILIA PIASTEA.
V.
RUPERTUS
filius minor natu Ludovici praesati, electus est Archiepiscopus Coloniensis, Sed oppositus ei Hermannus Hassus, in obtinendo Archiepiscopatu, praevaluit, licet pro Ruperto Elector frater et Garolus Dux Burgundiae facerent. Unde exol demum obiit A. C. 1480.
VI.
RUPERTUS
primus Episcopus Salisburgensis, Obiit A. C. 623.
VII.
RUPERTUS
vide ROBERTUS.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Rupertus — ist die lateinische Form des Vornamen Rupert der heilige Rupertus (Rupert von Salzburg; * um 650; † wahrscheinlich 718), erster Bischof von Salzburg Rupertus ist der Familienname folgender Personen: Glenn Rupertus (* 1964), kanadischer Biathlet… …   Deutsch Wikipedia

  • Rupertus — (Rudbert, Ruprecht, Hrodbert), Heiliger, Schutzpatron Bayerns, stammte angeblich aus dem merowingischen Königsgeschlecht, ward Bischof in Worms und wirkte unter Herzog Theodor II. um die Wende des 7. und 8. Jahrh. in Bayern, das indessen schon… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Rupertus — (Ruprecht), Heiliger, Apostel der Bayern, geb. um 650, aus fränk. Königsgeschlecht, Bischof zu Worms, führte das Christentum bes. in Bayern ein, gründete das Bistum Salzburg, gest. das. 27. März (Gedächtnistag) 717 [s. Beilage: ⇒ Heilige etc.] …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Rupertus, St. — Rupertus, St., ein Apostel der Bayern, anfangs Bischof von Worms, kam 696 nach Regensburg, wo er den bereits gläubigen aber noch ungetauften Herzog Theodo II. mit vielen Vornehmen taufte, wirkte als Missionär namentlich am Inn, an der Salza und… …   Herders Conversations-Lexikon

  • RUPERTUS I — RUPERTUS I. cognomine Senior et postea Praesenior, filius tertiogenitus Rudolphi I. Electoris Palatini, Rudolphinae lineae conditoris, fratre Rudolphô II. Electore defunctô Electoratum gessit, quô vivô etiam curis admotus fuerat: Quam dignitatem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RUPERTUS II — RUPERTUS II. cognomine Praeiunior, vel Clemens dictus, qui Bopardiae, ab Electoribus, cum Wenceslao Imperium abrogâssent, A. C. 1400. die 21. Aug. electus Imperator, ac Coloniae coronatus; cum ab Aquisgranensibus non admitteretur, proscriptione… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Rupertus, S. (2) — 2S. Rupertus, (Ropertus. Robertus). Conf. (15. Mai). Dieser hl. Rupertus, dessen Lebensgeschichte die hl. Hildegardis, Abtissin von Spanheim beschrieben hat, war der Sohn eines heidnischen Vaters, Namen Roboldus (Robolaus) und einer frommen,… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Rupertus — 1. Ist an Rupertus (20. März) der Himmel rein, so wird er s auch im Juli sein. – Bair. Hauskalender. 2. Rupert kommt munter und wirft die Raupenbrut herunter. 3. Rupertus man die Bäume raupen muss. – Boebel, 17 …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Rupertus, B. (3) — 3B. Rupertus, Abb. (15. Aug.). Dieser sel. Abt zu Ottobeuren in Schwaben war zuerst Prior des St. Georgenklosters im Schwarzwalde und wurde vom Abte Theodegar nach Ottobeuren gesendet, und am 7. Nov. 1102 als Abt eingesetzt. Er zog ausgezeichnete …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Rupertus Meldenius — Rupertus Meldenius, eigentlich Peter Meiderlin, auch Petrus Meuderlinus genannt (* 22. März 1582 in Oberacker bei Maulbronn; † 1. Juni 1651 in Augsburg) war ein lutherischer Theologe und Pädagoge. Rupertus Meldenius alias Peter Meiderlin …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”